- NICOLAUS Damascenus
- NICOLAUS DamascenusHistoricus et Philosophus, cuius aetas nulli ignota essepotest, qui sciat familiarem fuisse Herodi regi; amicissimum item Augusto Caesari, usque adeo, ut Nicolaorum nomen ab hoc imponeret, sive dactylis, quod est apud Athenaeum. l. 14. Plutarchum Συμποσ. l. 8. c. 4. Isidor. in Glossis, et Adhelmum l. de Virginitate, five placentae generi, iuxta Serenum Samonicum, Hesychium Milesium, Photium et suidam, quomodo et Palladius usurpat l. de monachis Aegyptiis Histor. l. 8. Meminit Damasceniquoque Euseb. Praep. Euang. l. 9. Fuit autem Philosophus Peripateticus, vir plane summus, et undecumque doctissimus. Scripsit de vita propria, teste Suidâ, qui et alia multa nominat, quae apud eum legi malo. Ipse ea solum adferam, quae historica sunt. Qualis est historia Assyria, quam ab eo scriptam fuisse, auctor est Photius: Qui etiam putat, fuisse eius Collectanea morum incredibilium. Plane autem censeo, historiam Assyriam fuisse partem universalis historiae. Ea librorum erat 80. iuxta Suidam: 124. iuxta Iosephum: sed fuisse librorum 144. indicat Athen. l. 6. Νικόλαος ὁ Δαμασκηνὸς, εἷς δ᾿ ἦν τῶ ἐκ τοῦ περιπάτου, εν τῇ πολυβίβλῳ ἱςορίᾳ ῾ἑκατὸν γὰρ καὶ τεςςαράκοντά εἰσι πρὸς ταῖς τέςςαρσἰ τῇ ἑκκαιδεκάτῃ, καὶ ἑκατοςῇ φησιν, etc. Ex l. 96. locum quendam de diluvio, et arca citat Flav. Iosephus Antiq. Iad. l. 1. c. 5. Item alium de Patriarcha Abrahamo, et illius habitatione apud Damascenos, c. 7. eiusce libri. Operae pretium quoque fuerat adire librum 16. huiusce operis, c. 11. ubi ostendit, quantopere eius fides fuerit suspecta in rebus Herodis magni, quô vivô scribebar. Quaedam etiam, quae ad Indiam pertineant, refert ex eo Strabo, l. 15. Etiam geminum eius fragmentum eruditis notis illustravit Ios. Scal. append. operis de emend. Temp. Nicolai Damasceni συναγωγὴν, h. e. Collectanea citat Abba Maximus Eclog. c. 4. indeque alia adducit. Voss. l. 2. de Hist. Graec. c. 4. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.